monumenta.ch > Plinius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 69
{XXI} Viperae caput inpositum, vel alterius quam quae percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in vapore baculo sustineat - aiunt enim recanere -, item si quis exustae eiusdem cinerem inlinat. reverti autem ad percussum serpentem necessitate naturae Nigidius auctor est. caput quidam dissecant scite inter aures ad eximendum lapillum, quem aiunt ab ea devorari territa; alii ipso toto capite utuntur.